- BLAUTAE seu BLAUTIA
- BLAUTAE seu BLAUTIAsandalii genus. Hesychius, βλαύτια, κρηπῖδες ἢ ςανδάλια, Blautia crepidae vel sandalia. Et quidem Cynicorum proprium: vetus Epigr. LeonidaeΟ᾿ ςκήπων καὶ ταῦτα τὰ βλαύτια, πότνια Κύπρι,Α῎γκειται Κυνικοῦ ςκῦλα ΠοσωχἀρεοςΟ῎λπη τε ῥυπὀεςςα, πολυτρήτοιό τε πήραςΛείψανον, αρχαίης πληθόμενον ςοφίης.Quorum simplicitatem cum antiqui Christiani in habitu et calceatu imitarentur, et ipsi βλαύτας, sive phaecasia, pedibus induxêre. Ita enim praecipit in suo Paedagogo Clemens Alexandr. Εἰ δὲ μὴ ὀδεύοιμεν, ἀλλὰ μὴ φέροιμεν την` ἀνυποδηςίαν, βλαύταις ἢ καὶ φαικαςίοιςι χρηςτέον, κονίποδας αὐτὰ ἐκάλουν οἱ Ἀττικοὶ διὰ τὸ πελάζειν μοι δοκεῖν τῇ κόνει τὼ πόδε. Omnia enim huiusmodi calceamenta humili solô erant, unde et μονόπελμα dicebantur: cum contra calcei, quos dixêre κοῖλα ὑποδήματα, ut plurimum solô essent altô, etc. Vide Salmas. Notis ad Tertullian. de Pallio, c. 5. p. 415. Sed et feminis in usu fuisse, videbimus infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.